라틴어 문장 검색

Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 3:3)
ac ni cito nuntiis ex castellis proximis subventum foret copiarum obsidio occidione obcubuis- sent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장4)
pugnatum quamquam inter sontis fortium virorum animo, ac post multum vulnerum occidioni exempti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장7)
sed bellum Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장3)
Washingtonium omnino incolumem inter tantum occisorum acervum servari, omnibus fere incredibile visum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.78)
persolves amborum aut occisorum, aut tuas et Nisi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4211)
sciendum sane Lauso propriam ideo nihil profuisse pietatem, quod in eum pater mente sacrilega munera transferebat deorum et ei occisorum spolia devovebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7753)
nam occisorum multitudo conpensat hoc, quod tu fugientes interimis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6302)
interea cognovi multorum litteris atque nuntiis Hagnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 10:1)
Quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora uadere, auidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam omnium praeda morari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장13)
Non vidisset strictos in civilia capita mucrones nec divisa percussoribus occisorum bona, ut etiam de suo perirent, non hastam consularia spolia vendentem nec caedes locatas publice nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 120:2)
Adicere his longum est, quod patres quoque occisorum eadem nocte dimissis per domos centurionibus confecit, id est, homo misericors luctu liberavit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:1)
inter duas acies Etrusci, cum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 575:1)
quia occidione prope occisos Volscos et Aequos movere sua sponte arma posse iam fides abierit, novos hostes quaeri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 119:1)
tum ancipiti malo urgente a proelio ad preces versi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent Ab consule ad dictatorem ire iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 308:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION