라틴어 문장 검색

iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:4)
cum enim virtutis hoc proprium sit, earum rerum, quae secundum naturam sint, habere delectum, qui omnia sic exaequaverunt, ut in utramque partem ita paria redderent, uti nulla selectione uterentur, hi virtutem ipsam sustulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 16:6)
Aestimabile esse dicunt - sic enim, ut opinor, appellemus - id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi ἀξίαν vocant, contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:3)
quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae sint secundum naturam, tollatur omnis ea, quae quaeratur laudeturque, prudentia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 40:3)
quae cum praeponunt, ut sit aliqua rerum selectio, naturam videntur sequi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 59:9)
Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut vobis videmini, bonum solum esse, quod honestum sit, tum rursum dicitis initia proponi necesse esse apta et accommodata naturae, quorum ex selectione virtus possit existere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 63:1)
non enim in selectione virtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud aliquid adquireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 63:2)
cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:3)
sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν fidelem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 10:3)
sed ibi occultatio nulla est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 10:5)
Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 252:2)
qua inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, quid sit, quod vere bonum possit dici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:5)
Quaedam selectiones, quae mere instrumentales videntur, revera sunt selectiones quae ad socialis vitae genus attinent, quae ex voluntate explicatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION