라틴어 문장 검색

Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 12:1)
et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장12)
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장35)
Alia vero disiuncta a se et determinata partibus et quasi acervatim in unum redacta concilium, ut grex populus chorus acervus et quicquid, quorum partes propriis extremitatibus terminantur et ab alterius fine discretae sunt His proprium nomen est multitudo.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:6)
Quod periculum plerique Alexandrini fugientes acervatim se de vallo praecipitarunt in eam partem quae flumini erat adiuncta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:5)
transvecti lintribus amnem occursant ubicumque velit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:110)
Siquidem prae- cipit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulncoque cinere obruere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 4:2)
orant obsistunt, rediret maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장10)
Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장1)
iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장7)
spectabatur occursante populo compositus ore et sermonibus variis tempus atque iter ducens, donec propinquis Pisonem frustra coercentibus deferri Augusta pecuniam quae petebatur iuberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장7)
primoque impetu pulsa cohorte promptus inter tela occursat fugientibus, increpat signiferos quod inconditis aut desertoribus miles Romanus terga daret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장5)
acervatim ex eo Annius Pollio, Appius Silanus Scauro Mamerco simul ac Sabino Calvisio maiestatis postulantur, et Vinicianus Pollioni patri adiciebatur, clari genus et quidam summis honoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장7)
occursantes domini iuxta coniuges et liberos securitate pacis et belli malo circumveniebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장7)
ceterum ea ubique formido fuit apud fugientis occursantis, in acie pro vallo, ut deleri cum universo exercitu Caecinam potuisse, ni Suetonius Paulinus receptui cecinisset, utrisque in partibus percrebruerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION