라틴어 문장 검색

et prensando quod non capit, ad errores potius stabiliendos et quasi figendos quam ad viam veritati aperiendam valuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:79)
Etenim etiam as nostram existimationem, non solum aliorum utilitatem, pertinere putavimus, ne quis arbitretur levem aliquam de istiusmodi rebus notionem mentem nostram perstrinxisse, atque esse illa quae desideramus ac prensamus tanquam votis similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:4)
utrumque autem ingenium facile labitur in excessum, prensando aut gradus rerum, aut umbras.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 112:6)
ne vel in jam notis tantum haereamus, vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas, non solida et determinata in materia, prensemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:4)
nam illa altera subtilitas naturam prensat et captat, sed nunquam apprehendit aut capit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:7)
Sed cum logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi claviculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica vulgaris), sed naturam revera persecet, et corporum virtutes et actus eorumque leges in materia determinatas inveniat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:3)
et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장12)
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장35)
transvecti lintribus amnem occursant ubicumque velit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:110)
illi obniti trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus inminere clamitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장4)
orant obsistunt, rediret maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장10)
Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장1)
igitur orta die proruunt fossas, iniciunt cratis, summa valli prensant, raro super milite et quasi ob metum defixo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장3)
iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장7)
cingebatur interim milite domus, strepebant etiam in vestibulo ut audiri, ut aspici possent, cum Libo ipsis quas in novissimam voluptatem adhibuerat epulis excruciatus vocare percussorem, prensare servorum dextras, inserere gladium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION