라틴어 문장 검색

Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum, Temperat ambrosias cum tua cura dapes Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar Ingentique tenet pocula parca manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII2)
Hunc licet a decuma - neque enim satis ante vacabit - Sollicites;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LI7)
Lis te bis decumae numerantem frigora brumae Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXV1)
Balnea post decumam lasso centumque petuntur Quadrantes.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX7)
Ad primum decuma lapidem quod venimus hora, Arguimur lentae crimine pigritiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXIX1)
neque Herculi quisquam decumam vovit umquam, si sapiens factus esset - quamquam Pythagoras, cum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolavisse dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:1)
Quare et, si postulatur a populo, bonis viris si non desiderantibus, at tamen approbantibus faciundum est, modo pro facultatibus, nos ipsi ut fecimus, et, si quando aliqua res maior atque utilior populari largitione acquiritur, ut Oresti nuper prandia in semitis decumae nomine magno honori fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:3)
Familia vero babae babae, non mehercules puto decumam partem esse quae dominum suum noverit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:14)
Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:2)
Pulcher et octonis iterum natalibus actis signarat teneras dubia lanugine malas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:3)
qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto ibant octonos referentes Idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:2)
Qualem Pollionem Asinium oratorem magnum meminimus, quem nulla res ultra decumam detinuit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:3)
Maiores quoque nostri novam relatio- nem post horam decumam in senatu fieri vetabant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:6)
decumas secuit messor aristas,
(세네카, Troades 79:1)
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris, atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus natorum totoque volens excedere censu, testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci, cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum54)

SEARCH

MENU NAVIGATION