라틴어 문장 검색

Rursus, qui afficiuntur hujusmodi rheumate, si in ipso momento, cum aliquid foetidum aut odoratum habent in ore sive palato, emungant fortiter, in ipso instanti manifestam perceptionem habent rancidi vel odorati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:6)
Odor enim foetidus ita rejicitur ab olfactu, ut etiam inducat in os stomachi motum expulsionis per consensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:3)
Etiam tradunt cinamomum et odorifera, sita juxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:11)
quia recusant exire et commisceri cum foetidis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:12)
Foetida sed pellis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:15)
Deinde nares perfricato, ut hominem discant odorari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 5:4)
At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceae rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 4:2)
Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro magis quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto, gracillimis cruribus, ualitudine prospera:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 51장 1:1)
Differt ergo a tragedia, in materia per hoc, quod tragedia in principio est admirabilis et quieta, in fine seu exitu est fetida et horribilis;
(단테 알리기에리, Epistolae 101:5)
et dicitur propter hoc a 'tragos', quod est hircus, et oda, quasi 'cantus hircinus', idest fetidus ad modum hirci, ut patet per Senecam in suis tragediis.
(단테 알리기에리, Epistolae 101:6)
Nam si ad materiam respiciamus, a principio horribilis et fetida est, quia Infernus;
(단테 알리기에리, Epistolae 103:2)
usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter fertur et in cunctas dimittitur undique partis nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, perpetuo quoniam sentimus et omnia semper cernere odorari licet et sentire sonare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 9:3)
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas, parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:10)
usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter fertur et in cunctas dimittitur undique partis nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, perpetuo quoniam sentimus et omnia semper cernere odorari licet et sentire sonare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:13)
odorare tamen Antoni διάθεσιν;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION