라틴어 문장 검색

Musca mouens lites formicam uoce fatigat, Se titulis ornat turpiter ipsa suis:
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:1)
Pone tergum deae saxum insurgit in speluncae modum, muscis et herbis et foliis et virgulis et sicubi pampinis et arbusculis alibi de lapide florentibus:
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:5)
"nam et aves et rursum canes et mures, immo vero etiam muscas induunt."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:8)
"Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus, at in ipso ore duas ferre stipes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:137)
nam neque asinum, qui solus interesset, talibus cibis affici posse, et tamen cotidie partes electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare muscas ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:2)
Fuit in Mercia moderno tempore quidam strenuus atque universis circa se regibus et regionibus finitimis formidolosus rex, nomine Offa, qui vallum magnum inter Britanniam atque Merciam de mari usque ad mare fieri imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:1)
Quid aput M. Catonem significent verba haec inter os atque offam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 1:1)
Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:5)
verumvero inter offam atque herbam, ibi vero longum intervallum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:6)
Tum Apollinaris, nobis praesentibus, nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia, rescripsit Claro ut viro erudito brevissime, vetus esse proverbium inter os et offam, idem significans quod Graecus ille παροιμιώδησ versus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 4:1)
si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 32:2)
neque etiam corpus cicindelae aut muscae (quam vocant luciolam) calidum ad tactum deprehenditur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:4)
quorum vi, in pulice, musca, vermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:3)
ut in ovis formicarum, vermibus, muscis, ranis post imbrem, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:4)
Non digni certe qui conferantur canibus illis qui Lazari delinguebant ulcera, sed muscis quae cruda quaeque et excoriata infestant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION