라틴어 문장 검색

tranquillatis autem rebus Romanis remigravit Romam, ut opinor L. Cotta L. Torquato consulibus:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 5:1)
Germaniciani quidem etiam principem detractabant non a se datum summaque ui Germanicum, qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urgebant, quanquam obfirmate resistentem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 2:2)
quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis et dis invitis desinis esse miser?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 765)
Volvuntur per ora lacrimae et obfirmato animo non queo dolorem dissimulare, quem patior.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:13)
ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non depravata desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:3)
Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 2:2)
Ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed offirmare animum auribusque praetendere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 8:3)
Cum curare ac meliorem reddere mundum studeatur, penitus mutari debent “vivendi mores rationesque efficiendi et consumendi res necnon ipsae regiminis compages iam obfirmatae quibus hodie regitur societas”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:7)
Censen posse me offirmare Et perpeti ne redeam interea?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 143)
Age quaeso ne tam offirma te, Chreme.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 528)
Certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 516)
Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num pavor et rerum mediocriter utilium spes, virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1842)
In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad tolerandum omne obfirmata mens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 7:5)
feram et perferam usque abitum eius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis datur mi, ut meus victor vir belli clueat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 212)
satin offirmatum quod mihi erat, id me exorat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2206)

SEARCH

MENU NAVIGATION