라틴어 문장 검색

Olfecit postquam Papylus, ecce, garum est.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIV2)
Primum enim oculi in his artibus, quarum iudicium est oculorum, in pictis fictis caelatisque formis, in corporum etiam motione atque gestu multa cernunt subtilius, colorum etiam et figurarum tum venustatem atque ordinem et ut ita dicam decentiam oculi iudicant, atque etiam alia maiora:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:6)
Tum denique hic nobis orator ita conformandus est et verbis et sententiis, ut, quem ad modum qui utuntur armis aut palaestra, non solum sibi vitandi aut feriendi rationem esse habendam putet, sed etiam, ut cum venustate moveatur, ut ei qui in armorum tractatione versantur, [sic verbis quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis vero ad gravitatem orationis utatur]. Formantur autem et verba et sententiae paene innumerabiliter, quod satis scio notum esse vobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 200:1)
At eas quidem cernimus, audimus, gustamus, olfacimus, tangimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 12:2)
At eas quidem cernimus, audimus, gustamus, olfacimus, tangimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 12:2)
cum quidam etiam disputent ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non versari in oculorum ulla iucunditate, ut ea, quae gustemus olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 111:5)
Nam si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, totam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa obruet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:11)
Ita nunc legatos exspectant et posteri Novum et venire qui videt culum olfacit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.23)
nondum laurus erat, longoque decentia crine tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 45:2)
an non sex totis mensibus Prius olfecissem quam ille quicquam coeperit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 378)
est aliqua et laudandi decentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:2)
Non sic prata novo vere decentia aestatis calidae despoliat vapor, saevit solstitio cum medius dies et noctes brevibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido:
(세네카, 파이드라 11:12)
tamquam non praecedat vultur olfactu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 6:4)
Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris, facere coniecturam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 2101)
Olfacta igitur hinc, Penicule.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 2111)

SEARCH

MENU NAVIGATION