라틴어 문장 검색

pingvis olivi quod Graeci λιπέλαιον dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 684)
et 'olivi' et 'olei', nam et 'olea' et 'oliva' dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 685)
oliva vero fructus ipse, unde olivum dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 634)
mire autem ait 'usus olivi corrumpitur'. nam oleum generalem usum habet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4662)
haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo, et Calabrum coxit vitiato murice vellus;
(페르시우스, 풍자, satire 252)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
corpora veste levant et suco pinguis olivi splendescunt latique ineunt certamina disci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:2)
non se silvestris olivi surculus exultans alieno stipite iactat, sed monet ut generis proprii memor unguine amaro contristare comas desuescas, stirpe nec imo invideas missis in celsa cacumina virgis, blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3110)
omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona, virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Regnum David2)
numquid equus, ferrum, taurus, leo, funis, olivum in se vim sceleris, cum formarentur, habebant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 196)
noster et nostra puer in palaestra arte virtutis fideique olivo unctus horrendum didicit domare viribus hostem, noverat templo celebres in isto octies partas deciesque palmas;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.23)
"videbat ipsos apparatus funerum praesens suorum nec movebatur parens laetata quotiens aut olivo stridula sartago frixum torruisset puberem dira aut cremasset lamminarum inpressio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1311)
aiunt olivo semiconbustas faces, sed vincit imber iam madentem fomitem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1363)
Congesta cremantur turea dona, dapes, fuso crateres olivo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:7)
pocula bina novo spumantia lacte quotannis, craterasque duo statuam tibi pinguis olivi, et multo in primis hilarans convivia Baccho, - ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra, - vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS45)

SEARCH

MENU NAVIGATION