라틴어 문장 검색

de Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo a te eum diligi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 9:1)
Cum ipsam cognitionem iuris auguri consequi cupio tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 9 5:2)
Litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te cum a me abesses is potissimum secum esse laetarer, incredibiliter delectarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 1:6)
Cum in publico Romae lavaretur, notabilis atque etiam, ut exitus docuit, ominosa res accidit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 6:7)
hanc tamen, si quis haud incassum honor cadaveribus impenditur, non vispillonum sandapilari-orumque ministeria ominosa tumulavere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION