라틴어 문장 검색

Quod si etiam tam evangelica quam apostolica discutiamus dicta, intelligimus, juxta ipsius locutionis proprietatem, ea quae ad potentiam pertinent, Patri specialiter ascribi, ut hic quoque aperte colligi possit vocabulo Patris ipsam specialiter omnipotentiam designari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:3)
Quod si charitas qua diligit Pater Filium, et Patrem diligit Filius ineffabiliter communionem amborum demonstrat, quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas quae spiritus est communis amborum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:18)
Spiritus sanctus quaedam Patris Filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:23)
Ut ergo ex homine quod utrisque convenit, utrisque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:24)
Quod autem ait, Sapientiam coram Deo Patre semper assistere, tale est omnipotentiam ipsam nil efficere, nisi praeeunte ratione et ducatu sapientiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:38)
Intelligant igitur, ut dictum est, hoc Verbum Deum, id est Filium Dei, non transitorium verbum, non audibile, sed intellectuale, hoc est ipsam rationem sive sapientiam coaeternam Deo, quam dici convenit omnisapientiam sicut et dicimus omnipotentiam, unde et scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:3)
Quae communio lucis ad tenebras?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:18)
Oportet eos qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam omnipotentiae contraire, juxta illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:36)
Quod vero ait mentem esse ex fecunditate majestatis, tale est ac si diceret, sapientiam ex ipsa omnipotentia esse natam, proprie namque majestas ac reverentia potentiae ascribi solet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:12)
Et si charitas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius ineffabiliter, communionem amborum demonstrat, quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas, qui spiritus est communis ambobus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:18)
Ac prima nobis de omnipotentia Dei consideratio sit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 10:2)
" Ipse est ergo omnipotentia, ut totum quod vult, possit, unde et Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:31)
Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab earum, ut ita dixerim, communione secernere;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:25)
et ita solitudinem excluderet multitudo, iucunditatem augeret in pluribus caritatis communio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:23)
cum inter bonos et pessimos esse non possit voluntatum vel consiliorum ulla communio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION