라틴어 문장 검색

Intelligant igitur, ut dictum est, hoc Verbum Deum, id est Filium Dei, non transitorium verbum, non audibile, sed intellectuale, hoc est ipsam rationem sive sapientiam coaeternam Deo, quam dici convenit omnisapientiam sicut et dicimus omnipotentiam, unde et scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:3)
"Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta,Eos qui philosophiae dant operam non arbitrari deos esse, ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius animadverteretur veritas, quo diutius desideratur, vel laboriosius quaeritur, vel tardius invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:15)
"Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta, ac si aperte dicat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:18)
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:23)
"Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta,Et quoniam mortalium generi natura datum est, ut abstrusa fortius quaerat, ut negata magis ambigat [f. ambiat], ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius animadverteretur veritas, quo diutius desideratur, vel laboriosius quaeritur, vel tardius invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:28)
"Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta, etc." [Anmerkung] Hinc etiam illud est Augustini De civitate Dei, lib. VIII:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:31)
Quid etiam est quod absentibus humanis animabus, anima mundi corpora nostra, licet eis insit, animare non sufficit, cum ipsa, testante Platone, cunctis invisibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:14)
Nihil, inquit, incorporeum et invisibile in natura credendum est nisi Deum solum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:7)
Qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est, et omnia complet, et ideo invisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est. Creatura omnis corporea, angeli et omnes coelestes corporeae, licet non carne subsistant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:8)
Invisibilia, inquit, ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:14)
Oportet eos qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam omnipotentiae contraire, juxta illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:36)
proprie quoque de invisibilibus intellectus dicitur, secundum quod quidem intellectuales et visibiles naturae distinguuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:13)
et pluraliter, ut dictum est, invisibilia septiformem ejus spiritum, hoc est Spiritum sanctum, intelligi arbitror, qui nonnunquam etiam pro diversitate donorum septem spiritus appellant;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:9)
Cum vero ait invisibilia ipsius vel ejus virtus, per hoc quod ipsius et ejus Patrem dixerit, ipsum expressit, cujus videlicet tam ipse Spiritus quam Filius esse dicitur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:12)
Quod vero ait mentem esse ex fecunditate majestatis, tale est ac si diceret, sapientiam ex ipsa omnipotentia esse natam, proprie namque majestas ac reverentia potentiae ascribi solet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION