라틴어 문장 검색

" Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi ".
“임금님의 아버지께서는 우리의 멍에를 힘겹게 하셨습니다. 이제 임금님의 아버지께서 지우신 힘겨운 일과 무거운 멍에를 가볍게 해 주십시오. 그러면 우리가 임금님을 섬기겠습니다.” (불가타 성경, 역대기 하권, 10장4)
In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus sum, quando vendebant cibaria.
그때에 나는 유다 지방에서 사람들이 안식일에도 술틀을 밟고 곡식 더미를 날라다가 나귀에 실으며, 안식일인데도 포도주와 포도송이와 무화과와 그 밖의 온갖 짐을 예루살렘으로 들여오는 것을 보았다. 그리하여 나는 안식일에 식품을 팔지 말라고 경고하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 13장15)
Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum, et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem, et, qui provocat iras, producit discordias.
우유를 누르면 버터가 나오고 코를 누르면 피가 나오고 화를 누르면 싸움이 나온다. 르무엘의 잠언 (불가타 성경, 잠언, 30장33)
Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus.
옹기장이가 부드러운 흙을 열심히 개어 우리에게 쓸모 있는 갖가지 그릇을 빚습니다. 같은 진흙을 가지고 깨끗한 일에 쓰일 기물도 반대되는 일에 쓰일 것도 다 같은 방식으로 빚어냅니다. 그러나 어느 것이 어디에 쓰일지는 도공이 결정합니다. (불가타 성경, 지혜서, 15장7)
Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
“고생하며 무거운 짐을 진 너희는 모두 나에게 오너라. 내가 너희에게 안식을 주겠다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 11장28)
At ille ait: " Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!
그러자 예수님께서 이르셨다. “너희 율법 교사들도 불행하여라! 너희가 힘겨운 짐을 사람들에게 지워 놓고, 너희 자신들은 그 짐에 손가락 하나 대려고 하지 않기 때문이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 11장46)
Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.
누가 나를 슬프게 하였다면, 과장 없이 말해서 나만이 아니라 어느 정도는 여러분을 모두 슬프게 한 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 2장5)
Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,
그들 가운데에는 이 집 저 집에 몰래 들어가, 갖가지 욕정에 이끌려 죄에 빠져 있는 어리석은 여자들을 사로잡는 자들이 있습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 3장6)
Quicquid plus quam necesse est possideas, premit.
무엇이든 필요한 것보다 더 많이 가지고 있는 것은 당신을 압박한다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 631)
Rex cepit lenire truces, punire nocentes, Queque leuanda leuans, queque premenda premens.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:5)
Nunc indignanti similis fugitiva pusillae Terga premit turmae, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:2)
dum eos quorum ampliori caritate complectimur, ubi magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare volumus, nec onerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:5)
Sic logice uires artis subtiliter huius Argumenta premunt logiceque sophismata uincunt:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:1)
Celestis sic stella cadit, sic Lucifer, ortus Nescius, occasu premitur, sic ciuis Olimpi Exulat eiectus nec temperat exulis omen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:13)
Que se ferre nequit, supra se lata, ruinam Infra se patitur nec sese sustinet, immo Mole sua premitur, proprio sub pondere lapsa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION