라틴어 문장 검색

quod si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant - id enim pariter cum omni animante nascitur - deinde, ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis - idque faciant desiderio et cum quadam similitudine amoris humani - quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 102:1)
praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 3:5)
quae vero et quam varia genera bestiarum vel cicurum vel ferarum, qui volucrium lapsus atque cantus, qui pecudum pastus, quae vita silvestrium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 99:1)
namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:2)
Lanificae agellos, pecora, villam, operarios, Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.16)
Attamen oeconomiae directio progressionem technologicam conciliavit, quae pretium productionis minuat, operariorum numero imminuto, quorum locum occupant machinamenta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:7)
Hoc tamen non debet in oblivionem adducere solitudinis neglegentiaeque condicionem quas etiam quidam incolae regionum ruralium patiuntur ubi servitia essentialia non perveniunt et operarii adstant in servitutem redacti ac destituti iuribus et exspectationibus vitae dignioris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 200:2)
PRAETEREA idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia suggesserat ei multam quidem sibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum praefatis legatariis suis plures cooperatores ac uerbi ministros;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX.2)
Ah, nimium pretiosa es operaria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 176)

SEARCH

MENU NAVIGATION