라틴어 문장 검색

Pretiosissimum namque munus amoris nullius potest pretii aestimatione pensari vel argenti dehonestari substantia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:3)
Licet ergo raro gratiosus amor valeat inveniri, quia multas ardor dehonestat avarus, studeas tamen summo labore coamantem quaerere talem, cuius fidem nec magna superveniens inopia rerum nec adversitas iniqua consurgens tibi [eam] possit facere alteratam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:1)
Non autem haec asserimus quasi honorabilium volentes mulierum generi derogare, sed earum cupientes arguere vitam, quae reverendi mulierum coetus suis turpiter actibus non erubent dehonestare militiam et sub amoris commento profanare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:12)
- Pontificis sermone peregrini roborati, septingentos hostium palam triumphant, sectisque cervicibus dehonestant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 123:2)
Merito ergo depretiavit et dehonestavit hoc corpus, corpus mortis appellans (Rom.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:1)
Rorik Nordmannus, frater iam dicti Herioldi iunioris, qui prius a Lothario dehonestatus fugit, Dorestatum repetit, multa mala Christianis fraudulenter intulit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:7)
Adhuc visitante Domino plebem suam et circa solis occasum pro denario diurno ociosos vocante operarios ad vineam excolendam, gens Bulgarum, hactenus idola vana colentium, ad fidem catholicam conversa est, mittente eis summo tonanti signa et prodigia fieri in medio plebis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:2)
Quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 6:2)
mediae (intelligimus) conditionis inter generosos et operarios rusticos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:18)
quod hujusmodi perspicilla opera naturae illustrent, artis dehonestent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:8)
atque operarii inter vapores argenti vivi soleant tenere in ore frustum auri, ad colligendas emissiones argenti vivi, alias crania et ossa eorum invasuras;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:19)
Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:29)
Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장6)
quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur onere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:6)
videlicet Scipio et Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proavum suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera dehonestabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION