라틴어 문장 검색

Glacierum liquatio tam in polis quam in regionibus eximiae altitudinis gravissimum periculum denuntiat ne gasium methanum exeat atque dissolutio materiae organicae congelatae magis ac magis emissionem dioxydi carbonici amplificare possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:3)
Contaminatio quam dioxydum carbonicum facit oceanorum aciditatem auget atque seriem laedit alimentariam marinam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:5)
Quocirca instat idque impellit ut politicae actiones augeantur, ut proximis annis dioxydi carbonici aliorumque gasiorum perlate inquinantium efficaciter diminuatur, exempli gratia, substituendo usum igniferorum fossilium et fontes augendo energiae renovabilis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:3)
94. Dives ac pauper eadem dignitate fruuntur, quia “utriusque operator est Dominus” (Prv 22,2), “pusillum et magnum ipse fecit” (Sap 6,7), et “solem suum oriri facit super malos et bonos” (Mt 5,45).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 126:1)
Multis in regionibus, ob has illatas culturas, cumulatio notatur terrarum cultus in paucorum manibus, quae secum fert “progredientem deminutionem parvorum operatorum, qui ob amissas terras cultas coacti sunt ut a productione directa decederent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 175:2)
Memorandum est oecosystemata operari in dioxydo carbonico captando, aqua purificanda, morbis infectionibusque arcendis, solo componendo, eiectamentis dissolvendis compluribusque aliis servitiis quae obliviscimur vel ignoramus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:6)
Cooperationis vel communis agendi rationis genera iuvari possunt, quae parvorum operatorum commoda tueantur atque a compilatione locorum oecosystemata servent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:8)
verborum et factorum operator, et rerum aedificator et destructor?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION