라틴어 문장 검색

Litteris autem sanctitatis tuae quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est etiam otiosis et multo maiore, quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intellegendi.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 1:3)
Hoc sane Apollinaris argute.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 11:1)
Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XV 10:1)
Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 5:1)
Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Graece ἀντιστρέφον dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 8:1)
Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 16:1)
Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positive esse, sed naturalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 1:1)
Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Πυρρωνείων Τρόπων inscribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 6:1)
Fratris autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμωͺ interpretatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 5:1)
Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 6:1)
Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 3:1)
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi 'equum';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:3)
"Quod si ita est ut dico, et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 36:1)
Quod si judicium illud vulgatum dialecticorum tam operosum fuerit, et tanta ingenia exercuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:2)
modis nimirum prorsus palpatoriis, et viis caecis, et magis operose quam intelligenter;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION