라틴어 문장 검색

Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 16:1)
cum vero omnis terras omnifariam et undiqueversum circumfluat, nihil citra eum est, sed, undarum illius ambitu terris omnibus convallatis, in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum vertitur, sed in caelo et intra caelum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 21:5)
Quod si judicium illud vulgatum dialecticorum tam operosum fuerit, et tanta ingenia exercuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:2)
modis nimirum prorsus palpatoriis, et viis caecis, et magis operose quam intelligenter;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:9)
Etenim de rebus alienis multum inquirere, neutiquam eo spectare possit, quod operosa sedulitas suis rebus conducat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:3)
Dispositionem soli intra claustrum sepis variandam ad placitum relinquo, hoc interim monens, ut quaecunque ea tandem sit, nimis curiosa et operosa ne sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:2)
cerae rustica observatione decerptae, colorum fuci mercatorum sollertia perquisiti, lintea operosis elaborata textrinis multiplicem materiam praestant.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:9)
Ita operosis Alexandrinorum machinationibus maximisque conatibus non longi temporis labore occursum est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:3)
Constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur:
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장4)
meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장15)
Umor autem si premitur, circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장25)
Venae quoque in scroto inflantur, et, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장51)
meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:3)
Vmor autem si premitur, circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 4:1)
Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION