라틴어 문장 검색

Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:10)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:3)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장3)
simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장7)
Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 79장4)
Constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur:
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장4)
Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장2)
inde salutato libatis Thybride lymphis excipiunt arcus operosaque semita vastis molibus et quidquid tantae praemittitur urbi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:223)
Perticarum iugum fortius minusque operosum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 1:1)
Nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter vel etiam sinister vinculo testiculos obligetur, in magnis gregibus operosum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 12:3)
Attamen quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:1)
monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem defunctis aspernantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:4)
ampla et operosa praetoria grauabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION