라틴어 문장 검색

Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat quid cuique plagae conveniat, quid repugnet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 22:1)
et denique, ne contra se amplius anima rebellaret, liberum meum ligavit arbitrium, ut non quo ego, sed quo ille vult, me verti oporteat. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 21:8)
Ex quibus colligitur quod optime dispositum esse oportet optime alios disponere volentem. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:17)
quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae visa accipi oporteret quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:5)
Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites Quam vos facillime agitis, quam estis maxime Potentes, dites, fortunati, nobiles, Tam maxime vos aequo animo aequa noscere Oportet, si vos vultis perhiberi probos.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 4109)
Talia sciat oportet, qui multa vult scire, non cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 41:1)
Ergo, si servire Deo tantum vultis eligere, mundana vos oportet cuncta relinquere et coelestis patriae solummodo contemplari secreta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:7)
Si prudenter vis vivere, te prudentiam oportet habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 39:2)
Emere oportet, quem tibi oboedire velis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 47)
Circa illuminationem scire oportet quod, qui aliis lumen volunt prebere, in se lumen debent habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 3:1)
<8> Item, Aristoteles dicit in IX Metaphysicae quod "agens per voluntatem, cum potest et vult, tunc agit, nec oportet addere, si non sit impeditum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 26:1)
velim σχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:6)
hominem occidat oportet, qui vestra opera uti velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 14 1:3)
sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:11)
materiam esse primum volo vel abundantiorem atque ultra quam oporteat fusam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION