라틴어 문장 검색

qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)
cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:5)
usque ab orchestra quattuordecim transilit et in extrema plebe quaerit quod diligat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:10)
Inde notis flexibus Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.6)
Ante cryptoporticum xystus violis odoratus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:1)
Nam ante meridiem xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem umbra sua temperat, quae, ut dies crevit decrevitve, modo brevior modo longior hac vel illa cadit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 18:1)
In capite xysti, deinceps cryptoporticus horti, diaeta est amores mei, re vera amores:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:1)
In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem valvis cryptoporticum, fenestra prospicit mare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:3)
Ante porticum xystus in plurimas species distinctus concisusque buxo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 16:1)
aliis fenestris xystum, aliis despicit pratum, sed ante piscinam, quae fenestris servit ac subiacet, strepitu visuque iucunda;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:4)
illic recta gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo xysto leviter inflectitur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:3)
Ubi hora quarta vel quinta - neque enim certum dimensumque tempus -, ut dies suasit, in xystum me vel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:1)
fore hoc sacerdos dixerat iam Xystus adfixus cruci, Laurentium flentem videns crucis sub ipso stipite:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.6)
fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo, Non, sed in orchestra pila lusi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 180:4)
deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION