라틴어 문장 검색

Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장24)
Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장4)
Licet suum ob splendorem suamque immensitatem haud desita sit admiratione affici, nota divina ei iam non tributa est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 100:2)
Hic Dei respectus erga oculos hominis nos docet, dum homo ad Eum accedit, lucem humanam in immensitate luminosa Dei non dissolvi, perinde ac si stella ab aurora absorbeatur, ita ut eo clarior fiat quo ad pristinum ignem propius accedat, sicut speculum quod splendorem replicat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:5)
At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant, credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:8)
Quibus uerbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quia sanctus Augustinus et socii eius non sola praedicatione uerborum, sed etiam caelestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem ueritatis perducebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:13)
Sed miraculi caelestis ostensio, quam reuerenter eae suscipiendae a cunctis fidelibus essent, patefecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION