-
et iniecta dextera senex comissimus ducit me protinus ad ipsas fores aedis amplissimae, rituque sollemni apertionis cele- brato ministerio ac matutino peracto sacrificio, de opertis adyti profert quosdam libros litteris ignorabilibus praenotatos, partim figuris cuiuscemodi animalium concepti sermonis compendiosa verba suggerentes, partim nodosis et in modum rotae tortuosis capreolatimque condensis apicibus a curiosa profanorum lectione munita:
- (아풀레이우스, 변신, 11권 22:14)
-
Quid enim grave ac molestum vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa tam ardenter accensa de summo lumine lumina suscepta humilitate sublimia et contempta claritate clariora?
- (아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 1:4)
-
Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis abducebat ad ea quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 20:1)
-
Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 14:1)
-
Sed in his quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquacior - est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui venditator - hoc autem, quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 4:1)
-
SOLOECISMUS, Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis inparilitas appellatus, vetustioribus Latinis stribiligo dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis, tamquam strobiligo quaedam.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 2:1)
-
Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 5:1)
-
Qui ab alio genere vitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et frivoli.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 2:1)
-
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 14:1)
-
Haec in literis inserta erant, cum aliis multis caeremoniis, plenis sacrae cuiusdam ostentationis.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:7)
-
sed majore silentio, et severius, et simplicius, id est, minore cum affectatione et ostentatione, ad inquisitionem veritatis se contulerunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:13)
-
Quinetiam aiunt lineam rectam calamo vel penecillo descriptam, per hujusmodi perspicilla inaequalem admodum et tortuosam cerni:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:4)
-
Nihilominus illud verum est, potentiae ostentationem apertam et indissimulatam (modo absit arrogantia et gloria inanis) minore invidia laborare quam si callide et quasi furtim se notae subtrahat.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:4)
-
Annon vides ficta illa pretia quibus gemmae et huiusmodi rariora aestimantur, et quam inania opera suscipiantur ad ostentationem meram, ut usus aliquis divitiarum magnarum videri possit?
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:14)
-
Verum in genere, praeoptandi sunt principibus huiusmodi servi qui officio magis ducantur quam ambitione, quique negotia amplectantur et ament potius ex conscientia bona quam ex ostentatione.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:11)