라틴어 문장 검색

atque illum interim arrepto deductoque ad terram Stephano conluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo quanquam laniatis digitis oculos effodere conatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:3)
Igitur contra veritatem que queritur tria hominum genera maxime colluctantur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:15)
"et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante Deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessavit;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:15)
nolo te dilatare fimbrias et ostentui φυλακτήρια habere pia et conscientia repugnante pharisaeica ambitione circumdari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:9)
hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob, ipse dator legis divinae accedere coram iussus, amicitiae conlato qui stetit ore comminus et sacris coniunxit verba loquellis, carnis in effigie Christum se cernere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 312)
his conluctamur praedonibus, ut sacra nobis oris apostolici testis sententia prodit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1129)
Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장16)
Dissentio ab his, qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo conluctantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 7:1)
Quid conluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 1:1)
Non, puto, exspectas, ut adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 1:1)
Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des, cum quo conluctetur, sed omnis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 6:1)
Numquid hoc negas, conluctatam te tamen cum uiro, quem in illa uolutatione necesse est prius super te fuisse ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 6:1)
Colluctari cum minoribus malis non vacat, ubi metus maior apparuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 243:2)
Ego vero non miror, si aliquando impetum capiunt spectandi magnos viros conluctantis cum aliqua calamitate.
(세네카, De Providentia, book 1 15:2)
Militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferre uolentem occidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION