라틴어 문장 검색

Ille pusilli animi est, qui sibi placet, quod ostiario libere respondit, quod virgam eius fregit, quod ad dominum accessit et petit corium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 73:5)
Iratum vidisti amicum tuum ostiario causidici alicuius aut divitis, quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus extremo mancipio fuisti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:1)
Et ego uobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:19)
Vbi ego capiam pro machaera turturem, [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 169)
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 364)
quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis batiocis bibunt, at nos nostro Samiolo poterio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 416)
Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장1)
fodiatur quoquoversus locus latus ne minus pedes quinque, in eoque conlocetur circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut pelvis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장29)
Namque aequaliter per id cavum influens aqua sublevat scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive tympanum dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION