라틴어 문장 검색

Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo comprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis, et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 25:1)
Ac linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torulo capiti circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine, praescitorum auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdos pensilem anulum librans, aptum ex filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 31:1)
Vt racione pari fortune munera sumant, Sumunt fedus ouis capra iuuenca leo.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:1)
Ceruus oui presente lupo sic intonat:
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:1)
hac ope fidit ouis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:2)
ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
(아풀레이우스, 변명 28:14)
similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris.
(아풀레이우스, 변명 52:27)
Una de cetera cohorte gallina per mediam cursitans aream clangore genuino velut ovum parere gestiens personabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:5)
non enim ovum, quod scimus illud, sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:16)
Ibidem simulacris rite dispositis navem faberrime factam, picturis miris Aegyptiorum circumsecus variegatam, summus sacerdos taeda lucida et ovo et sulphure sollemnissimas preces de casto praefatus ore, quam purissime purificatam deae nuncupavit dedicavitque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:7)
Exin gaudio delibuti populares thallos, verbenas, corollas ferentes, exosculatis vestigiis deae quae gradibus haerebat argento formata, ad suos discedunt Lares.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:5)
adeo ut si albumen ovi in eum injiciatur, concrescat et albescat, fere in modum albuminis cocti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 62:2)
Nam lac, sanguis, sperma, ova, inveniuntur gradu modico tepida, et minus calida quam ipsa caro exterior in animali quando movetur aut agitatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 152:2)
Etiam ova aliquando excluduntur per calorem ignis, id quod prorsus imitatur calorem animalem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:18)
ut in ovis formicarum, vermibus, muscis, ranis post imbrem, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION