라틴어 문장 검색

--Fabulator etenim hoc modo regem longas audirefabulas gestientem pacificavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:12)
deinde terra pacificata et sacramenta data, Pipinus suus filius regendum Italia concessit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 73)
quem ille benigne suscepit, deditque ei tantum e regno, quantum sibi visum fuit, promisitque maiora et remisit eum ad locum suum, pacificato Heriberto cum eo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:4)
et primitus pacificati sunt Karolus rex atque Zuendebolchus, et reddidit Balduinus regi castrum et suos exinde fecit exire;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:5)
In ipso etiam placito debuerunt se pacificari Heribertus et Balduinus, atque redierunt unusquisque ad sua loca.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:7)
veluti cum linteum ustum aut filum ardens candelae aut lampadis aut etiam carbo aut pruna ardens comprimitur per pressorium aut pedis conculcationem aut hujusmodi, statim cessant operationes ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 172:2)
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: " Ubi est Dominus Deus tuus? ". Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
(불가타 성경, 미카서, 7장10)
fertur et indomitus tandem post proelia Mavors lassa per Odrysias fundere membra nives oblitusque sui posita clementior hasta Pieriis aures pacificare modis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:8)
fertur et indomitus tandem post proelia Mavors lassa per Odrysias fundere membra nives oblitusque sui posita clementior hasta Pieriis aures pacificare modis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:8)
“in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt” (Col 1,19-20).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:3)
Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장7)
Quo dicto picam occidit et mulierem ad se revocavit et dedit ei dona et pacificatus est cum ea.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 1:29)
iurgium interim semisopitum vestris modo sinibus infertur, pacificate certantes, et pontificalis auctoritate censurae suspectis sibi partibus indicite gratiam, dicite veritatem, sancta enim Eutropia, si quid vadimonio meo creditis, victoriam computat, si vel post damna non litiget.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 4:1)
inter haec pacificatum legati a Volscis et Aequis venerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas quam quod digni peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 271:1)
nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis et conloquii salutaris interpres fueris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 471:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION