라틴어 문장 검색

Eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti, illi de industria cunctabantur, ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos affore iam sperabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 13:1)
cum ipso plerique, nec mentior, cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur.
(아풀레이우스, 변명 73:8)
"soluere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices uiceris."
(아풀레이우스, 플로리다 18:24)
Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 3:1)
Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:2)
praesertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 37:2)
Verum capitalis iste hostis noster (pro generis sui ignobilitate) honorem gentis Anglicae conculcavit, foederatos nostros charissimos vendendo et mercaturuam quandam sanguinis et fortunarum nobilium et aliorum subditorum nostrorum exercendo per bella ficta et paces ignominiosas, non alium in finem quam ut arcas suas thesauris imperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:2)
Etenim Perkinus equo insidens lentis passibus (sed absque habitu aliquo ignominioso) perductus est per plateas de Cheapside et Cornhill ad turrim Londinensem, atque exinde revectus est ad Westmonasterium cum choro mille maledictionum et contumeliarum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:7)
Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장27)
neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus in sua permanens urbe florere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:4)
Nam palam HS LX cum Calpurnio paciscitur et cum Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:11)
hic Asiam villa pactus regit;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:113)
nullus inops adeo, nullum sic urget egestas, ut velit Eutropii fortunam et membra pacisci.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:135)
illi terribilis, quibus otia vendere semper mos erat et foeda requiem mercede pacisci, natis obsidibus pacem tam supplice vultu captivoque rogant, quam si post terga revincti Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:114)
Quae postquam L. Apronio (nam Camillo successerat) comperta, magis dedecore suorum quam gloria hostis anxius, raro ea tempestate et e vetere memoria facinore decumum quemque ignominiosae cohortis sorte ductos fusti necat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION