라틴어 문장 검색

"Etiamne tu, busti cadaver extremum et vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:2)
Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis maiorum suorum manibus stulti frequentant, ita ut praesagium vatis illius indigne ferentis emineat:
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:6)
Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi paelicem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 10:1)
"Quis vestrarum fuit integra aetatula, Quae hoc idem a viro suo, quod ego anus modo Effeci, paelice ut meum privarem virum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:12)
atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 1:2)
Paelicem autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:1)
Paelex aedem Iunonis ne tangito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:2)
Paelex autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίσ. Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:4)
Locum in quo bustum est numquam ingreditur, mortuum numquam attingit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 25:1)
malum mihi prorsus illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 3:4)
hic longo lassatus paelicis usu donat Arinthaeo;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:41)
impensi sacris Decii prorumpite bustis Torquatique truces animosaque pauperis umbra Fabricii tuque o, qui forte inferna piorum iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:276)
sic iuvenis nutante fide veterique reducta paelice defletam linquit amica domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:14)
stat livida luctu, qualis erat Phrygio tegeret cum Memnona busto.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:297)
virtutis fatale solum, memorabile bustum barbariae!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:253)

SEARCH

MENU NAVIGATION