라틴어 문장 검색

Paelex aedem Iunonis ne tangito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:2)
Paelex autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίσ. Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:4)
malum mihi prorsus illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 3:4)
quod uxorem suam veneno sustulisset ut ad incestuosas cum nepti sua nuptias lectum sterneret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:10)
Utinam tandem ducissa ista gustare sibi in animum induceret gaudia quae Deus omnipotens manu benigna ei porrigit, intuendo neptem suam tanto in honore regnantem et tam numerosa sobole regia beatam, quam (si ei placeret) possit illa pro propria ducere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:23)
hic longo lassatus paelicis usu donat Arinthaeo;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:41)
sic iuvenis nutante fide veterique reducta paelice defletam linquit amica domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:14)
extincta satietur paelice Iuno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:222)
neptem eius Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, set anxius occultis in se patrui aviaeque odiis quorum causae acriores quia iniquae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장2)
et Appuleiam Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermonibus divum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset Caesarique conexa adulterio teneretur, maiestatis delator arcessebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장2)
ostendite populo Romano divi Augusti neptem eandemque coniugem meam, numerate sex liberos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장10)
ut valida divo Augusto in rem publicam fortuna ita domi improspera fuit ob impudicitiam filiae ac neptis quas urbe depulit, adulterosque earum morte aut fuga punivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장3)
D. Silanus in nepti Augusti adulter, quamquam non ultra foret saevitum quam ut amicitia Caesaris prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit, nec nisi Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus est M. Silani fratris potentia, qui per insignem nobilitatem et eloquentiam praecellebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장6)
pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장9)
Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem Augustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in insulam Trimerum, haud procul Apulis litoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION