라틴어 문장 검색

peregrinis vero et humili populo cujusdam generis monetam quam vocant Tartaron, ad sustentationem vitae saepius idem imperator mittebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 52:4)
alterum in sustentatione hospitalis languidorum caeterorumque invalidorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:2)
Avens crebro tuis affatibus laetificari et instinctu tui sermonis, quod me paulo ante iucundissime salva caritate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum paenitudinem appellasses.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:1)
Reditus autem annui a rege Scotiae in sustentationem uxoris suae assignati fuerunt bis mille librarum post mortem Iacobi, et mille librarum in praesenti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 14:3)
Praecipio autem piscationibus incumbendum, tum ad sustentationem colonia, tum ad lucrum exportationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:24)
At cum populorum greges magni sunt, qui perpetuo sobolem suscipiunt, de fortunis et sustentatione sua in futurum minime solliciti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:10)
et est versus de his qui tibicines vocantur, quibus datur aliquid ad solam metri sustentationem, ut nunc dextra nunc ille sinistra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1862)
dum subit scilicet, dum se ad sustentationem ruentis inclinat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6721)
hoc Celsus sustentationem vocat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 69:5)
tum demum laboriosus tarda paenitudine loquacitatis impalluisse perhibetur, sero cognoscens posse reum maiestatis pronuntiari etiam eum qui non adfectasset habitum purpuratorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:1)
Vir iam honestus Gallus, quia iussus ad coniugem redire non distulit, litterarum mearum obsequium, vestrarum reportat effectum, cui cum pagina, quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit destinatamque non ad me epistulam sed in se sententiam iudicavit, itaque confestim iter in patriam spopondit adornavit arripuit, quem nos propter hanc ipsam paenitudinis celeritatem non increparive sed consolatorie potius compellare cura-vimus, quia vicinaretur innocentiae festinata correctio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
ac longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non differendam scelerum suorum paenitudinem prouocauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION