라틴어 문장 검색

Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:12)
"scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V39)
et quamvis subito per colum vina videmus perfluere, at contra tardum cunctatur olivom, aut quia ni mirum maioribus est elementis aut magis hamatis inter se perque plicatis, atque ideo fit uti non tam diducta repente inter se possint primordia singula quaeque singula per cuiusque foramina permanare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:5)
Illud in his rebus vitium vehementer inesse effugere errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata, prospicere ut possimus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro validis ex apta lacertis esse manusque datas utraque [ex] parte ministras, ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:1)
est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata inter se quaedam possint coplata teneri;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:11)
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior, Calceus est sarta terque quaterque cute:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIII3)
Si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur Altera:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXII3)
Ne toga cordylis et paenula desit olivis Aut inopem metuat sordida blatta famem, Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, I1)
Ne toga barbatos faciat vel paenula libros, Haec abies chartis tempora longa dabit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXIV Manuale1)
Cercopithecorum paenula nuper erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXVIII Bardocucullus2)
Cicero cum hic de raeda reiecta paenula desiluisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4163)
sic Iuvenalis et multo stillaret paenula nimbo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1794)
et sol crescentes d. d. v. variavit, nam ait supra "maioresque cadunt altis de montibus umbrae". 'du- plicat' autem auget:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 671)
pleraque autem subaudiri, quae aperte non pos- sumus dicere, et ipse alibi docet, dicens de Allecto "nec dextrae erranti deus afuit", et Sallustius, qui ait "quis a Sertorio tri- plices insidiae per idoneos saltus positae erant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 984)
nam 'salio salui' dicebant, unde et Cicero ait in Miloniana "cum hic de reda reiecta paenula desiluisset". sic etiam ab eo, quod est 'cano', non 'cecini', sed 'canui' dicebant, unde Sallustius "cornua occa- nuerunt".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3845)

SEARCH

MENU NAVIGATION