라틴어 문장 검색

cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:3)
si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:1)
Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Ille onere dives celsa cervice eminens Clarumque collo iactans tintinnabulum, Comes quieto sequitur et placido gradu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.3)
adhaerebam sellae curuli, etsi non latens per ordinem, certe non sedens per aetatem, mixtusque turmae censualium paenulatorum consulis, proximae proximus eram.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 5:2)
Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3266)
numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2332)

SEARCH

MENU NAVIGATION