라틴어 문장 검색

Praeter officium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum baiulorum pro nova necessitudine vetustam necessitatem,1 qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi casso labore venerunt, namque unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) superventus abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos isticque distractam cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis sed non recentibus inquisivere vestigiis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
at hercule iidem nos - monente fortuna quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset - cum redeuntes in latrunculos Thraecas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 576:1)
ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 253:1)
cui consilio adiutor deum beneficio oblatus videbatur Paeoniae praetor, per cuius provinciam spem ceperat elabi tuto posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 274:2)
Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui sub regno Persei fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 353:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION