라틴어 문장 검색

cui simul infula virgineos circum data comptus ex utraque pari malarum parte profusast, et maestum simul ante aras adstare parentem sensit et hunc propter ferrum celare ministros aspectuque suo lacrimas effundere civis, muta metu terram genibus summissa petebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:4)
et si iam nostro sentit de corpore postquam distractast animi natura animaeque potestas, nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque corporis atque animae consistimus uniter apti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:3)
Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 29:1)
Deinde quicquid a natura variis ornatibus comptum est sine dubio coepit a simplici, et ita contextionis accessione variatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:1)
Perfudit membra liquore Hospes, Olympiacae servato more palaestrae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:18)
Graiis delecta iuventus Gymnasiis aderit, studioque ignava palaestrae, Et vix arma ferens, et mixtae dissona turbae Barbaries;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:30)
Quo postquam partu Danaes et divite nimbo Ortum Parrhasiae vexerunt Persea pennae Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae, Et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen, Harpen alterius monstri iam caede rubentem, [A Iove dilectae fuso custode iuvencae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:21)
Prima salutantes atque altera conterit hora, Exercet raucos tertia causidicos, In quintam varios extendit Roma labores, Sexta quies lassis, septima finis erit, Sufficit in nonam nitidis octava palaestris, Imperat extructos frangere nona toros:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII1)
Argivas generatus inter urbes Thebas carmine cantet aut Mycenas, Aut claram Rhodon aut libidinosae Ledaeas Lacedaemonos palaestras:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV2)
Astra polumque dedit, quamvis obstante noverca, Alcidae Nemees terror et Arcas aper Et castigatum Libycae ceroma palaestrae Et gravis in Siculo pulvere fusus Eryx, Silvarumque tremor, tacita qui fraude solebat Ducere non rectas Cacus in antra boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV1)
Harpasto quoque subligata ludit, Et flavescit haphe, gravesque draucis Halteras facili rotat lacerto, Et putri lutulenta de palaestra Uncti verbere vapulat magistri:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII2)
Dum ludit media populo spectante palaestra, Delapsa est misero fibula:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXII3)
Idem post opus et suas palaestras Loro cum similis iacet remisso, Quanto sit levior Marulla dicit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LV2)
et membra decora ivventae quia palaestrae deus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5591)
Horatius catus et decorae more palaestrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5592)

SEARCH

MENU NAVIGATION