라틴어 문장 검색

sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur ἀπάλαιστοι.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 313:2)
Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 3:1)
maximum tunc pondus in verbis est, quippe cum illic aut nulla narrentur aut seria, toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur supellex, modo byssina, cibi arte, non pretio placent, fercula ni tore, non pondere, scyphorum paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis quam recuset ebrietas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 6:2)
non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 6:1)
1 tunc ille confestim laetum clientem quamquam et attonitum plebeio tegmine erepto muricis Tyrii seu Tarentini conchyliato ditat indutu et renidentem gemmis margaritisque aureo lecto sericatoque toreumati imponit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION