라틴어 문장 검색

ubi ego venero, exossabitur;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 342)
sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur ἀπάλαιστοι.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 313:2)
non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 6:1)
Exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1159)
Mirum ni hic me quasi murenam exossare cogitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1161)
ultro istunc qui exossat homines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1162)
Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1210)
exossabo ego illum simulter itidem ut murenam coquos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3436)

SEARCH

MENU NAVIGATION