라틴어 문장 검색

item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scandianum vel Amerinum vel Cotoneum vel Punicum, uvae ex olla;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장11)
molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, vel quae in passo defrutove servatae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장12)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa curcurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo sive potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 27장2)
Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana sucida quo cum aceto vel vino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장6)
contrita pira vel mala, praecipueque Cotonea, lenticula;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장8)
aqua dari potest vel pura, vel in qua malum Cotoneum palmulaeve decoctae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장17)
Fit ex unguento et palmulis, quod myrobalanon Graeci vocant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장25)
Vindemiae tempore in grande vas coicienda sunt pira atque mala silvestria:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장31)
si ea non sunt, pira Tarentina viridia vel Signina, mala Scaudiana vel Amerina, myrapia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장32)
Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo vetere coctum sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, inque vel palmulae vel malum Cotoneum vel arida sorba vel rubi decocti sunt, potata.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장47)
reprimit aqua, in qua vel lenticula vel rosa vel rubus vel Cotoneum malum vel palmulae decoctae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장72)
Nam sive ex oleo inferverunt, sive piri surculus cum his infervit, omni noxa vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장106)
nucleos palmularum combustos P. X;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장96)
Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장6)
Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION