라틴어 문장 검색

auus M. Saluius Otho, patre equite R., matre humili incertum an ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo creuerat, senator est factus nec praeturae gradum excessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 1:2)
urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque uexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 1:1)
' Saluium Liberalem in defensione diuitis rei ausum dicere:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 13장 1:4)
Saluium Cocceianum, quod Othonis imperatoris patrui sui diem natalem celebrauerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 3:1)
Sed cantet potius quam totam pervolet urbem audax et coetus possit quae ferre virorum cumque paludatis ducibus praesente marito ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI213)
togatus certe vel trabeatus paludatusve seu praetextatus hac die videtur nullus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:3)
Nam cum nullus sit qui appelletur suo nomine vel togatus vel trabeatus vel paludatus, cur Praetextatus nomen habeatur postulat in medium proferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 5:4)
Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 13 4:1)
venit autem eo ipso die ille celeripes quem Salvius dixerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 2:3)
nam illa Hortensiana omnia fuere infantia ita fiet homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:5)
da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 44 6:6)
custodies igitur, ut soles, sed notentur ἐκλογαι` quas Salvius bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 15:3)
consules autem, quia verentur ne illud senatus consultum fiat ut paludati exeant, et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo ut parum diligentes in re publica videantur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 2:3)
non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 10 1:1)
S. v. b. e. v. credo te memoria tenere me et coram P. Cuspio tecum locutum esse, cum te prosequerer paludatum, et item postea pluribus verbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 6 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION