라틴어 문장 검색

nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam ministrasse compererat, per trina theatra uirgis caesum relegauerit, Hylan pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis uerberarit et Pyladen urbe atque Italia summouerit, quod spectatorem, a quo exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 4:2)
M. Lepidum, Mnesterem pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 1:2)
Mnesterem pantomimum etiam inter spectacula osculabatur, ac si qui saltante eo uel leuiter obstreperet, detrahi iussum manu sua flagellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 1:2)
et pantomimus Mnester tragoediam saltauit, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus rex Macedonum Philippus occisus est, egerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 4:2)
pantomimorum factiones cum ipsis simul relegatae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 2:7)
interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 2:3)
suscepta correctione morum licentiam theatralem promiscue in equite spectandi inhibuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:1)
discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro uidebatur, occidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:2)
Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:17)
Herbarum fueras indutus, Basse, colores, Iura theatralis dum siluere loci.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIII1)
et dicta scaena ἀπο` τῆσ σκιᾶσ. apud antiquos enim theatralis scaena parietem non habuit, sed de frondibus umbracula quaerebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1646)
sane notandum positos circenses sine adiectione ludorum, cum ita dicamus ludos theatrales, ludos gladiatorios, ludos circenses.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 63618)
unde et pueri quos in ludis videmus ea parte, qua cernunt, stantes, cernuli vocantur, ut etiam Varro in ludis theatralibus docet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8943)
bacchi autem ideo, quia apud veteres ludi theatrales non erant, nisi in honorem Liberi patris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7372)
veteres ineunt proscaenia ludi primi ludi theatrales ex Liberalibus nati sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3811)

SEARCH

MENU NAVIGATION