라틴어 문장 검색

Sed ipse quoque verus Paraclitus michi maxime super hoc desolato veram attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 3:8)
Quas ibi quidem primo inopem sustinentes vitam et ad tempus plurimum desolatas, divine misericordie respectus, cui devote serviebant, in brevi consolatus est et se eis quoque verum exhibuit Paraclitum et circumadiacentes populos misericordes eis atque propitios effecit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 5:1)
Quibus flentibus et yma fluvii cum rastris et sagena perscrutantibussenex ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:12)
Aequum quippe erat, ut piscationem sibi iam olim a Domino conmissam veteranus piscator, sagena predicationis Europico ponto directus, ad finem usque mundi prosequeretur et antiquus dierum pastor ovium nuncupatus agnos sibi specialiter commendatos et diu in heremo vacantes ad ovilia pascua perduceret, ubi eis individuus comes illius et egregius gentium predicator lac potum daret pro esca, quoadusque fierent oves foetosae, habundantes in egressibus suis, et fieret unum ovile et unus pastor, Iesus Christus dominus noster.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:4)
Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장15)
Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장16)
lumen quod famulans offero, suscipe, tinctum pacifici chrismatis unguine, per Christum genitum, summe Pater, tuum in quo visibilis stat tibi gloria, qui noster Dominus, qui tuus unicus spirat de patrio corde Paraclitum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae44)
"numquam pro salute et maximis fortissimisque principis cohortibus aliter precabor quam fidele ut militent Christique lymphis ut renascantur Patri, capiant et ipsum caelitus Paraclitum, ut idolorum respuant caliginem, cernant ut illud lumen aeternae spei non suculentis influens obtutibus nec corporales per fenestras emicans, puris sed intus quod relucet mentibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1162)
Ad quam nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paraclitum et Spiritum Paraclitum nichil referre crederent, cum ipsa quoque Trinitas et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita et Paraclitus, id est consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION