-
Ex imaginis autem istius significatione intellegi voluit, iudicem, qui Iustitiae antistes est, oportere esse grave, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, vi et maiestate aequitatis veritatisque terrificum.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, IV 4:1)
-
deinde ut remotis omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta Quid est inquit paralytice?
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:14)
-
Immisericordem profitetur, cui quicquid licet, libet.
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:10)
-
Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 17:1)