라틴어 문장 검색

Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.
그때에 남자 몇이 중풍에 걸린 어떤 사람을 평상에 누인 채 들고 와서, 예수님 앞으로 들여다 놓으려고 하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 5장18)
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ?ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ".
이제 사람의 아들이 땅에서 죄를 용서하는 권한을 가지고 있음을 너희가 알게 해 주겠다.” 그러고 나서 중풍에 걸린 이에게 말씀하셨다. “내가 너에게 말한다. 일어나 네 평상을 가지고 집으로 가거라.” (불가타 성경, 루카 복음서, 5장24)
ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt.
사실 많은 사람에게 붙어 있던 더러운 영들이 큰 소리를 지르며 나갔고, 또 많은 중풍 병자와 불구자가 나았다. (불가타 성경, 사도행전, 8장7)
Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus.
거기에서 베드로는 애네아스라는 사람을 보았는데, 그는 중풍에 걸려 팔 년 전부터 침상에 누워 있었다. (불가타 성경, 사도행전, 9장33)
detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes,
중상꾼이며, 하느님을 미워하는 자고, 불손하고 오만한 자며, 허풍쟁이고 모략꾼이고, 부모에게 순종하지 않는 자며, (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 1장30)
Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
사실 우리도 한때 어리석고 순종할 줄 몰랐고 그릇된 길에 빠졌으며, 갖가지 욕망과 쾌락의 노예가 되었고, 악과 질투 속에 살았으며, 고약하게 굴고 서로 미워하였습니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장3)
Et clamavit in forti voce dicens: " Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis;
그가 힘찬 소리로 외쳤습니다. “무너졌다, 무너졌다, 대바빌론이! 바빌론이 마귀들의 거처가 되고 온갖 더러운 영들의 소굴, 온갖 더러운 새들의 소굴, 더럽고 미움 받는 온갖 짐승들의 소굴이 되고 말았다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장2)
Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: " Confide, fili; remittuntur peccata tua ".
그런데 사람들이 어떤 중풍 병자를 평상에 뉘어 그분께 데려왔다. 예수님께서 그들의 믿음을 보시고 중풍 병자에게 말씀하셨다. “얘야, 용기를 내어라. 너는 죄를 용서받았다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 9장2)
"Qui sophistice loquitur, odibilis est (Eccli.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:13)
Vestra quidem nitimini protectione tueri quod inter omnes constat etiam ab antiquo reprehensibile plurimum iudicari et tanquam odibile reprobari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:2)
Amor praeterea ratione alia satis videtur odibilis, quia saepius inaequalia pondera portat et eam semper cogit amare, quam nulla posset homo sollicitudine obtinere, qua mutuum illa non sentit amorem, quum amoris non instigetur aculeis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:1)
Fuit et aliud scelus detestabile in hac congregatione pedestris populi stulti et vesanae levitatis, quod Domino odibile et omnibus fidelibus, incredibile non dubitatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:1)
Nam ut ait Ihesusfilius Syrac, "Qui sophystice loquitur odibilis est;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 23:2)
Et Ihesus Syrac dixit, "Odibilis est coram Deo et hominibussuperbia, et execrabilis omnis iniquitas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 16:12)
Odibilis est coram Deo et hominibus superbia, et execrabilis omnisiniquitas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 51:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION