라틴어 문장 검색

"Quis enim, quamuis fortis et intrepidus, immani forma tantae bestiae noctu praesertim visitata, non se ad fugam statim concitaret, non obdito cellae pessulo pavens et trepidus sese cohiberet?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:70)
"Tunc Myrmex tandem clave pessulis subiecta repandit fores et recipit etiam tunc fidem deum boantem dominum, eoque propere cubiculum petente, clandestino transcursu dimittit Philesitherum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:37)
nexaeque aere trabes multi 'nixae' legunt, non 'nexae', iuxta Varronem qui ait trisulcae fores, pessulis libratae, dehiscunt, graves atque innixae in cardinum tardos turbines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4484)
deinde ut remotis omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta Quid est inquit paralytice?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:14)
Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION