라틴어 문장 검색

iam miseri illius membra omnia aromatis perspersa, iam os ipsius unguine odoro delibutum, iam eum pollinctum, iam paene rogum paratum contemplatus enim, diligentissime quibusdam signis animaduersis, etiam atque etiam pertrectauit corpus hominis et inuenit in illo uitam latentem.
(아풀레이우스, 플로리다 19:6)
deinde ut remotis omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta Quid est inquit paralytice?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:14)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 17:1)
ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 23)
propterea apud vos dico confidentius, quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS36)

SEARCH

MENU NAVIGATION