라틴어 문장 검색

quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto.
(아풀레이우스, 플로리다 13:2)
adulescens est uisenda pulchritudine, crinibus a fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem ceruicem scapularum finibus obumbrat, ceruix suci plena, malae uberes, genae teretes, at medio mento lacullatura, eique prorsus citharoedicus status:
(아풀레이우스, 플로리다 15:13)
"At illae sorores percontatae scopulum locumque illum, quo fuerat Psyche deserta, festinanter adveniunt, ibique difflebant oculos et plangebant ubera, quoad crebris earum eiulatibus saxa cautesque parilem sonum resultarent."
(아풀레이우스, 변신, 5권52)
lucis, quae in aere non extrinsecus illuminato latenter existit, ad sensum felis, noctuae, et hujusmodi animalium quae cernunt noctu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 399:3)
BINI collegae parili duo dolia lege Distribuunt lentis, racione sed impare mentis, Alter ut aequalis sua pars foret atque sodalis, Alter ut excedat solitaque cupidine ledat;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:1)
Amodo ne fallas, tua memet ut hoc modo Pallas, Quemquam maiorem, parilem uelut inferiorem, Carnem tam uescam dabis esurientis in escam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:18)
Inter auctores fere constat, primum esse admissurae tempus vernum Parilibus,si sit ovis matura,sin vero feta, circa Iulium mensem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 11:1)
decretum autem ut dies, quo cepisset imperium, Parilia uocaretur, uelut argumentum rursus conditae urbis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 4:3)
Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:42)
Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:18)
Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:8)
illi cum videant solem, nos sidera noctis cernere et alternis nobiscum tempora caeli dividere et noctes parilis agitare diebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 26:3)
concharumque genus parili ratione videmus pingere telluris gremium, qua mollibus undis litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:15)
In quadam villa inquietas noctes agebat rumpente somnum eius crebro noctuae cantu.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:2)
Prendendam curavit noctuam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION