라틴어 문장 검색

quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam de aegris judicaretur, χρισίμουσ nominabant* [adeo ut Hippocrates, si alio die febris desiisset, recidivam timere sit solitus]. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartusdecimus, unus et vicesimus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 11:2)
Continuo dispersa vigor per membra volutus aestuat et venas recidivus sanguis inundat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix26)
Inter auctores fere constat, primum esse admissurae tempus vernum Parilibus,si sit ovis matura,sin vero feta, circa Iulium mensem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 11:1)
decretum autem ut dies, quo cepisset imperium, Parilia uocaretur, uelut argumentum rursus conditae urbis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 4:3)
illi cum videant solem, nos sidera noctis cernere et alternis nobiscum tempora caeli dividere et noctes parilis agitare diebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 26:3)
concharumque genus parili ratione videmus pingere telluris gremium, qua mollibus undis litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:15)
ibi 'ubi ponere sedes', hic 'recidiva manu posuissem Pergama victis';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 34011)
recidiva post casum restituta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3441)
alii recidivum proprie dicunt quod excisum denuo nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3442)
recidivaque pergama renascentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 581)
ergo illud solum recidivum dicimus, quod postea nascitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 583)
unde modo recidiva Pergama dixit, quae renovantur ab his, qui sunt superstites Troianis periclis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 584)
L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Parilibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo cum esset luna, natam esse dicebat nec eius fata canere dubitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 145:3)
L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Parilibus, quibus a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo cum esset luna, natam esse dicebat, nec eius fata canere dubitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 145:4)
in Formianum volumus venire Parilibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 8 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION