-
Cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret, et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi pulveris nubes, variique fuere discursus, nunc resistentibus, nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores, hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem, caelumque exsultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu sinistrum artius gradiens, urgentium tot agmina Germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos impediunt, gremio legionum protecti, fixerunt integrate proelio gradum.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 37:1)
-
Quamquam igitur immite quiddam barbaricis concrepantibus tubis, manipuli furentium imminebant, ipsi quoque parmas genibus illidentes, tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso;
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 39:1)
-
Barbarique hoc contemplate, globos irrupere nostrorum incauti, et parmas oppositis corporibus illidendo, obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento, et tribuni et pleraque pars armatorum periere, signis ereptis, praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus, ut confligentibus aliis, proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:2)
-
Eorum catervis subito visis, certare comminus dux cautissimus parans, adortusque nationis utriusque grassatores, minantes etiam tum acerbas strages multos occidit, trucidassetque omnes ad unum, ut ne nuntius quidem cladis post appareret, ni cum aliis multis perempto Farnobio, metuendo antehac incensore turbarum, obtestatus prece impensa superstitibus pepercisset, omnes circa Mutinam, Regiumque et Parmam, Italica oppida, rura exterminavit.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 4:1)
-
quid belligeram communibus urunt Italiam maculis nocituraque probra severis ammiscent populis?
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:262)
-
Postquam fulmineis impellens viribus hostem belliger Augustus trepidas laxaverat Alpes, Roma Probo cupiens dignas persolvere grates sedula pro natis dominum flexura rogando ire parat.
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:31)
-
ipsa Palatino circumvallata senatu iam trabeam Bellona gerit parmamque removit et galeam sacras umeris vectura curules.
- (클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:5)
-
haec et belligeros exercuit area lusus, armatos haec saepe choros, certaque vagandi textas lege fugas inconfusosque recursus et pulchras errorum artes iucundaque Martis cernimus.
- (클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:269)
-
grave parma sonat, mucronis acutum murmur, et umbonum pulsu modulante resultans ferreus alterno concentus clauditur ense.
- (클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:271)
-
Item quae circa Parmam et Mutinam macris stabulantur campis.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 3:8)
-
cum ante illum imperatorem maximis clipeis, brevibus hastis, minutis gladiis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea peltastae pedites appellati sunt, qui antea hoplitae appellabantur), ut ad motus concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit.
- (코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:2)
-
horrentem iaculis et parmae luce coruscum.
- (가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 516:1)
-
quisque suis tum vota deis et pocula fundit, dent aciem, dent belligeros superare labores.
- (가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 648:1)
-
nec procul albentes gemina ferit aclyde parmas, hiberni qui terga Novae gelidumque securi
- (가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 105:1)
-
tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
- (유베날리스, 풍자, 1권, Satura V73)