라틴어 문장 검색

Palos enim ferreos et acutos, oleo, stuppis, pice, ignis fomite involutos, et omnino aqua inexstinguibiles creberrima jaculatione a moenibus intorquebant machinae trans taurina cornua, quibus vimineae crates opertae erant ad excutiendos injectos ignes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:4)
Haec autem machina dum sic trans vallum [0571C] traheretur, ut muros civitatis plurimum sublimitate superaret, virique ex ea areu, jaculis ac lanceis moenia oppugnarent, cives etiam in moenibus consistentes graviter vexarent, simili jaculatione palorum ignitorum, ut priorem machinam, Sarraceni eam infixerunt, quousque flamma suscitata invalescens crates, postes, trabes invasit ac combussit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:6)
Adfuerunt in eodem voto et comitatu viri nobilissimi, episcopus Mediolanensis, Albertus comes illustris de Blandraz, Wido frater ipsius, miles egregius, Hugo de Montbeel, Otho, filius sororis praedicti Alberti, cognomine Altaspata, Wigbertus comes civitatis Parmae, caeterique comprimores Italiae, viri mirae nobilitatis et ductores exercitus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 2:2)
Episcopus vero Mediolanensis, Albertus de Blandraz, Wido frater illius, Otho de Altaspata, Hugo [0613C] de Montbeel, Wigbertus de Parma et universi Longobardi equites et pedites densissimam sibi aciem composuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:7)
sed machinae coriis taurinis, camelinis, equinis, cratibus vimineis vestitae, jactus lapidum palosque ferreos et ignitos illaesae et immobiles sustinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:6)
Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones quae hiemabant apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 10:1)
Et albescente iam die, ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt, densetaeque acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni ductante, nullis procursantibus incedebant, machinarum operti tegminibus, cratesque vimineas praetendentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 3:1)
Eaque re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates, velut caeci pergebant introrsus, nec nostris innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 6:1)
Et vimineae crates cum procederent confidenter, essentque parietibus iam contiguae, dolia desuper cadebant et molae, et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis, cum periculis ultimis evadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 10:1)
Pluteos igitur prae se ferentes oppugnatores, cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, aptas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum collisi, pars confixi stridentibus iaculis, retroque gradientes, averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 6:1)
Verum ubi vimineas crates prae se ferentes, oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia, cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae, flexus stridore torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 16:1)
Cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret, et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi pulveris nubes, variique fuere discursus, nunc resistentibus, nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores, hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem, caelumque exsultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu sinistrum artius gradiens, urgentium tot agmina Germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos impediunt, gremio legionum protecti, fixerunt integrate proelio gradum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 37:1)
Quamquam igitur immite quiddam barbaricis concrepantibus tubis, manipuli furentium imminebant, ipsi quoque parmas genibus illidentes, tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 39:1)
Barbarique hoc contemplate, globos irrupere nostrorum incauti, et parmas oppositis corporibus illidendo, obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento, et tribuni et pleraque pars armatorum periere, signis ereptis, praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus, ut confligentibus aliis, proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:2)
Eorum catervis subito visis, certare comminus dux cautissimus parans, adortusque nationis utriusque grassatores, minantes etiam tum acerbas strages multos occidit, trucidassetque omnes ad unum, ut ne nuntius quidem cladis post appareret, ni cum aliis multis perempto Farnobio, metuendo antehac incensore turbarum, obtestatus prece impensa superstitibus pepercisset, omnes circa Mutinam, Regiumque et Parmam, Italica oppida, rura exterminavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION